monumenta.ch > Plinius > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 13, 31
{VII} arboribus, immo potius omnibus quae terra gignat herbisque etiam, utrumque esse sexum diligentissimi naturae tradunt, quod in plenum satis sit dixisse hoc in loco, nullis tamen arboribus manifestius. mas palmite floret, femina citra florem germinat tantum spicae modo. utrisque autem prima nascitur pomi caro, postea lignum intus, hoc est semen eius. argumentum quod parvae sine hoc reperiuntur in eodem palmite.